monumenta.ch > Ambrosius > 2 > bnf15462.82 > CAPUT III. > sectio 14 > 4 > 5 > bnf7296.59 > 6 > sectio 12 > sectio 13 > 95 > sectio 60 > 4 > bnf16236.14 > sectio 15 > bnf16236.22 > sectio 1 > sectio 3 > sectio 91 > 5 > 46 > bnf7296.31 > sectio 122 > sectio 143 > sectio 135 > 45 > sectio 13 > sectio 137 > csg75.464 > sectio 119 > sectio 87 > sectio 97 > sectio 89 > . . . > sectio 17 > 4 > bnf16236.20 > CAPUT XIX. > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Prologi, Esther, 2
Vos autem, o Paula et Eustochium, quoniam et bibliothecas Hebraeorum studuistis intrare et interpretum certamina conprobastis, tenentes Hester hebraicum librum, per singula verba nostram translalionem aspicite, ut possitis agnoscere me nihil etiam augmentasse addendo, sed fideli testimonio simpliciter, sicut in hebraeo habetur, historiam hebraicam latinae linguae tradidisse. Nec affectamur laudes hominum nec vituperationes expavescimus. Deo enim placere curantes minas hominum penitus non timemus,quoniam"dissipat Deus ossa eorum qui hominibus placere desiderant" et secundum Apostolum qui huiusmodi sunt "servi Christi esse non possunt".